monumenta.ch > Plinius > sectio 258

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 258
{XCVI} Hippomarathum ad omnia vehementius calculos praecipue pellit, prodest vesicae cum vino lenti et feminarum menstruis haerentibus. efficacius in eo semen quam radix. modus in utroque quod duobus digitis tritum addatur in potionem. Petrichus, qui ophiaca scripsit, et Micion, qui rhizotomumena, adversus serpentes nihil efficacius hippomaratho putavere; sane et Nicander non in novissimis posuit.